라틴어 문장 검색

nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)
Ita et viridia, dum ἀντὶ ἐπιθέτου accipiuntur, genitivum in um faciunt, ut viridia prata, viridium pratorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 11:1)
Tanta autem apud veteres fuit licentia huius genitivi, ut Asinius Pollio vectigaliorum frequenter usurpet, quod vectigal non minus dicatur quam vectigalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 12:1)
Nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis since hostia, ut Deli ad Apollinis Genitivi aram.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 5:2)
pedibus rectis pro 'pedum rectorum', dativus pro genitivo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2093)
ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:3)
itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:2)
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:3)
nam si ut maecenas, sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 210:1)
sic genitivus et achilli fecit, sic alia plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 211:1)
illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 235:1)
item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, ceres cogat dici Cereris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 235:2)
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:4)
quod non minus est , si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 243:1)
nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 246:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION